PATER Papiae

PATER Papiae
PATER Papiae
Genitor naturae vocabulum est, Pater dignitatis. Quod quidem discrimen observare est, in Ep. Theodeberti Regia ad filium Mauricii Imp. Et quis ad Serenissimum et piissimum Patrem nostrum, Genitorem vestrum Mauritiun, Imperat. Legatariot direximus etc. Vide Car. du Fresne Dissertat. 23. ad Ioinvillam p. 288. Quô pertinet, quod Dii omnes Patres appellabantur, religionis nempe et reverentiae ergo, vide infrâ Sardopater et Servium ad illud Virg. l. 2. Georg. v. 4.
Huc ades ô Lenae Pater ————
In Lucilio proin Sat. l. apud Lactantium l. 4. c. 3. in Deorum concilio. ridens Iuppiter sic fatur:
Ut nemo sit nostrûm, qui Pater optimis' divûm,
Ut Neptunis' Pater, Liber, Saturnis' Pater Mars.
Ianu', Quirinus', Pater, omnes dicamur ad unum.
Quod et Lactantius exibilat, inquiens: Natura von patitur, ut sint unius hominis plures Patres. Ex uno enim procreatur. Unus igitur colendus est qui potest vere Pater nominari. E quibus tamen Ianus privatô nomine Patris nominatus est, quod primus Deorum crederetur. Seneca in Apocolocynthosi seu Apotheasi Claudiana, Illô dimisso primus interrogatur sententiam Ianus Pater, is multa diserte quod in foro vivat dixit. Septimius, antiquus Pocta, apud Terentianum Maurum l. de Metris,
Iane Pater, Iane tuens, Dive biceps, biformis,
O cate rerum sator, ô principium Deorum,
Stridula cui limina, cui cardinei tumultus,
Cui reserata mugiunt aurea claustra mundi,
Tibi vetus ara caluit Aboriginto sacello.
Ubi principium vocat eum, non Romanae gentis, quô nomine Quirinus quoque Pater dictus est, sed Deorum, quod est Deorum eximii, quem inter nomina coetera Iovem dixêre, Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idolol. l. 2. c. 16. Hinc totics hôc nomine insignem deprehendimus Ianum: Iane Pater, audite vota, Livius Dec. 1. l. 8. Ianus Pater in suo templo dicatut, Plin. l. 36. c. 5. etc. Iuvenalis Sat. 6. v. 394.
Respondes bis Iane Pater.
Virg. Aeneid. l. 8. v. 357.
Hanc Ianus Pater, hanc Saturnus condidit arcem Scc.
Martiali Sanctui Pater, dicitur l. 10. Epigr. 28. v. 7. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 2. c. Etiam Pater et Rex iunguntur a Poetis; ad par utriusque, in Regia potestate, officium declarandum. Quomodo Romulum invocabat Ennius, addens ab eo Romanos in lucem productos esse, non aliter, atque eosdem Catullus Romuli et Remi nepotes appellat, ad Cicer. Epigr. 50.
Disertissime Romuli nepotum.
Et in Lesbia, Epigr. 59.
———— in triviis et angiportis
Glubit magnanimos Remi nepotes.
Porro ad Benefactores vox extensa: Quo facit Patris Patriae insigne elogium Tullio tributum, iuxta illud.
Roma Patrem Patriae Ciceronem libera dixit.
Vide quoque supra Abrech. it. Genua, Hierophantas it. in Mithrariis sacris, vide supra Mithrae. Quemvis adeo praefectum, qui curâ, monitis, castigatione, aliorum vitam moderatur. Hinc et in Ecclesia Pater, et Pater Monasterii olim dictus est. quem hodie Abbatem vocant. Augustin. de Moribus Eccl. Cathol. l. 1. c. 31. Illi autem Decani cum magna sollicitudine omnia disponentes ---- traditienem tamen etiam ipsi reddant uni, quem Patrem vocant. Gregorius M. Dial. l. 1. c. 1. Monasterium construxit, in quo ducentorum ferme Monachorum Pater exstitut. Adde l. 2. c. 3. et l. 3. c. 23. et 33. Seldenum ad Eadmerum p. 150. 153. etc. Atque indidem natiquibusdam Paparum primum, deinde Abbatum tituli, de quibus. et uter alterô prior, multa Barthius. Vide eum Animadrers. ad Statium l. 3. v. 516. alibique passim: infra quoque Vitas-Patrum et supra vocibus Abbas Abbates. Sed et Pater, alias Pater lustricus, item Pater Spiritualis dicitur, qui e sacro lavacro aliquem suscepit, Patrinus. Ruffinus in Hieronym. l. 1. Quorum alter nunc Presbyter beata memoria Valeriani, alter Archidiaconus, alius Diaconus, simulque Pater mihi et Doctor symboli ac fidei fuit. Plures alias Patris acceptiones et epitheta vide hic infra: uti de Patriapotestate, voce Parentes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PAPA — I. PAPA nomen olim commune omnium Episcoporum, quos nude Fapas appellabant: Papiae. Admirabilis, maior, pater et custos. Hinc Veter. Eipstolae Epifcopis in scriptae, Domino Papae N. salutem, ut patet ex Augustino Ep. 13. 18. 222, 256. Hieronymo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GOTTINGA; vulgo GOTTINGHEN — urbs Germaniae, in Ducatu Brunsvicensi, ad Leinam fluv. 3. leucis a Duderstadio in occas. versus Hassiam, et 10. ab Hildesheimo in Austr. Olim sub proprio Duce. Fuit autem Gottingensis, quae et Calenbergica dicta, lineae auctor Ericus senior… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARCA — I. MARCA Papiae pondus unius librae: melius Iohanni de Ianua, media libra. In Chronico Moguntino, auri libra habet duas marcas auri. Itaque Marca duplicata libram efficit, quae dividitur in uncias 16. uncia subdividitur in 8. drachmas, vel 24.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NONNUS — I. NONNUS Abbas de Narrationibus Graecorum exstat Scodriaci, in bibliotheca Regis Hispaniarum; ut apud Possevin. legas, in Append. Apparatûs S. p. 22. II. NONNUS Edessenus Episcopus, Niceph. l. 24. c. 30. Martyrologium Romanum 2. Decembris:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALEMBERGA — tractus Germaniae, in Ducatu Brunsuicensi, prope Visurgim fluv. extensus, et inter Hannoveram, Hamelium, Eimbecum et Götingam urbes, hodie sub dominio Ducis Luneburgici Hannoverae. Baudrand. Hinc linea olim Calembergia, alias Götingensis, stirpis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COMES — I. COMES Metallorum per Illyricum, ex auro in metallis invento portionem Principum debitam exigebat, in fluminibus etiam vel fodinis aurum legentes: sub dispositone Comitis sacrarum Largitionum, Notit. Imper. Vide l. 1. Cod. de Metallar. II.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ERICUS — I. ERICUS aliis Hericus, Liricus, Firicus, vel henricus, Monachus Antissiodorensis, circa A. C. 880. sub Carolo Crasso scripsit S. Germani vitam, libb. 6. Sigebert. de Vita ill. c. 103. etc. Item Rex Angliae. Item, Dux Foroiul. a subditis occisus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”